Hľadaný výraz: Bar 3,15-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius? 16 Ubi sunt principes gentium et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram, 17 qui in avibus caeli ludunt, 18 qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum? 19 Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. 20 Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram; viam autem disciplinae non cognoverunt 21 nec intellexerunt semitas eius; neque susceperunt eam filii eorum, a via eorum longe facti sunt.

1

mail   print   facebook   twitter